monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 6, 4
Ut autem concedamus facile potuisse principem loqui Sopatro, aut per epistulam suam consuluisse pro quibus vellet, non est tamen verisimile ignorasse philosophum quia Hercules Alcmenae purgatus Athenis est post filii necem in Cereris sacris; et quia post Hyphiti necem peregrinum et amicum iniuste peremit. Cum igitur Graeci in huiusmodi delictis purgationem annuntient, sufficiant quae dicta sunt, et accusent de mendacio eos qui Sopatrum contraria Constantino respondisse finxerunt.