monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 6, 3
Sopatrum vero non est credibile ad colloquium Constantini venire potuisse, in sola Oceani circa Rhenum parte regnantis: propter intentionem vero contra Maxentium habitam degebat in Italia. Tunc Romana respublica turbabatur; et non erat facile ut Britanni et Galli convenirent cum illis tunc, apud quos constat Christiana religione Constantinum participatum, nisi dum contra Maxentium castrametaretur, et transiret ad Romam. Testes autem sunt rursus horum tempora, nec non et leges quas pro religione sanxit.