monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 6, 1
Non autem ignoro quia Graeci referunt Constantinum, eo quod aliquos genere proximos occidisset , et cooperator exstitisset in nece filii sui Crispi, poenitentia ductum, de purificatione consuluisse philosophum Sopatrum, qui tempore illo praeerat in sede Plotini; illumque respondisse nullam esse in huiusmodi delictis purgationem; Constantinum vero hac interdictione turbatum, invenisse episcopos qui poenitentia seu baptismate promitterent eum ab universo posse purgari delicto: tunc gavisum in illis qui dixerant quod volebat, admiratumque dogma, factum deinde Christianum, et ad sui similitudinem deduxisse subiectos.