monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 5, 1
Cumque iam opus non esset interprete, sed aperte imperatori monstratum fuisset quid de Deo credere conveniret, mox die facta sacerdotes Christi convocans, de dogmate consulebat. At illi sacros libros offerentes, de Christo loquebantur, suaque dicta ex propheticis comprobabant. Signum vero quod apparuerat ei, dicebant tropaeum esse victoriae adversus infernum, quam victoriam ascendens in coelos egit Christus, crucifixus et mortuus, et tertia die resurgens, secundum quod sperandum esse dixerunt: quia post huius vitae terminum circa finem saeculi praesentis, omnes homines resurgant, et immortales existant: alii quidem ad praemia rerum, quibus bene vixerunt; alii ad supplicia, eo quod ab eis mala sint gesta.