monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.121 r > csg51.234 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 4, 4
Romae vero a praetorianis militibus Maxentius Maximiani Herculii filius imperator instituitur. Hinc eius pater imperandi cupidine voluit filium regno privare, quod facere nequivit. Post haec autem Tarso Ciliciae mortuus est. Porro Severus Romae contra Maxentium veniens, militum proditione peremptus est. Maximinus autem Galerius instituens Licinium Augustum, moritur. Proinde Maxentius Romae velut tyrannus habebatur, adulteria impudenter exercens et earum viros occidens.