monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 4, 2
Tunc ergo Christiani orientales quidem usque ad terminos Aegypti circa Libyam commorantes, non praesumebant aperte in ecclesias convenire, cum Licinius favorem quem in eos habuerat permutasset. Sed neque per Occidentem Helladici, vel Macedones, et Illyrici licenter in religione durabant propter Constantinum, qui princeps erat in his partibus Romanorum . Huic enim viro et alia quidem plurima postea provenisse percepimus, quibus flexus est Christianorum dogma venerari; praecipue tamen propter signum quod ei divinitus ostensum est.