monumenta.ch > Lucanus > bavPal.lat.1683.142 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 4, 1
Crispo et Constantino Caesaribus atque consulibus , Romanae quidem Ecclesiae Sylvestrius praesidebat. Alexandrinae autem Alexander, et Hierosolymorum Macarius, Antiochiae vero quae est apud Orontem post Romanum nondum quisquam fuerat ordinatus, persecutionibus scilicet prohibentibus. Non longo post tempore, hi qui in Nicaea collecti sunt, sapientia et eloquiis admirantes Eustathium, dignum approbaverunt sedi apostolicae praesidere; et cum esset episcopus vicinae Beroeae, eum in Antiochiam transtulerunt.