monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 3, 8
Non enim aut nos ingrati esse videbimur, taciturnitati tradentes virtutem eorum; aut illi exsortes erunt huius historiae qui tantae philosophiae exempla reliquerunt, quibus utentes posteri, beatissimo et felicissimo fine potientur. Sed haec quidem sermo procedens, ut potuerit observabit. Convertar nunc ad narrationem rerum, cooperatorem invocans Deum.