monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 3, 7
Quod scilicet invenitur saepe quidem adversariorum insidiis impetitum, et tamen tanquam divinitus roboratum in propria mansisse virtute, et universas Ecclesias et populos ad suam traxisse veritatem. Cum itaque vellem, si tamen liceret , ea sola conscribere quae ad meam videbantur notitiam pervenisse de Ecclesia in Romano imperio constituta placuit tamen, quantum valuero, ut etiam apud Persas et Barbaros quae sunt gesta de religione conscribam. Non autem absurdum erit ab historia ecclesiastica, si in hoc opere etiam illi referantur qui quondam patres et praeceptores fuerunt monachorum, aut qui post eos per successiones utiles visi sunt, sicut audivimus atque probavimus.