monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 3, 6
Porro nobis difficile valde fuit ut inveniremus omnia quae de talibus provenerunt. Quia vero praecipua cura veritatis habenda est, propter historiae puritatem, necessarium mihi visum est etiam litteras huiusmodi, ut fuit possibile, perscrutari. Si igitur etiam seditiones ecclesiasticas inter alterutros gestas de praesulatu vel de honore primatus, propriae haereseos explanavero, non grave aut malae voluntatis esse videatur. Primo namque, sicut dictum est, conscriptorem omnia decet veritati postponere, deinde dogma Ecclesiae catholicae veracissime declarare.