monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 3, 5
Ut autem nullus ignoratione rerum accuset mendacem esse conscriptionem, contrarias legendo forsan epistulas, sciendum est quoniam occasione dogmatis Ariani et eorum qui postea sunt oborti, discordantes inter alterutros. Praesules Ecclesiarum, singuli de quibus studebant suis consectatoribus scribebant, et per concilia congregati decernebant quae vellent; et sibi contraria sapientes, per absentiam se saepe damnabant; et per tempora principes ac proceres eorum, qua poterant virtute flectebant, et sibimet unanimes faciebant, ut eorum consensu recta colere putarentur. Alii siquidem istis, alii vero faventes illis, collectionem fecerunt epistularum pro haeresi propria directarum, et eas sibi contrarias reliquerunt.