monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.68 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 3, 4
Quarumdam rationem potius complecti in hoc opere melius approbavi propter magnitudinem lectionis, ut sensus earum breviter indicetur: nisi forte quaedam venire possint in dubium, pro quibus apud multos est diversa sententia. Tunc enim, si quamlibet scripturam invenire potuero, propter probationem veritatis eam ponere non omitto.