monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 3, 3
Quocirca memorabo causas quibus interfui, et a scientibus aut contemplantibus eas audivi, tam in nostra quam ante nostram generationem gestas. Caeterorum vero explanabo notitiam ex legibus positis causa religionis, et ex conciliis per tempora constitutis, ac novitatibus factis, et imperialibus, atque sacerdotum epistulis, quarum aliae quidem hactenus in palatiis ecclesiisque custodiuntur, aliae vero passim apud diligentes inveniuntur.