monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 3, 2
Nisus sum etenim primo quidem hoc opus ab origine mundi dirigere : sed considerans quoniam et alii talia fecerunt usque ad tempus suum, id est, Clemens et Egesippus sapientissimi, successionem sequentes apostolorum, Africanusque conscriptor, et Eusebius cognomine Pamphili, vir in divinis Scripturis et Graecorum poetis atque rhetoribus perscrutator eruditissimus: tunc ego quaecunque in Ecclesiis contigerunt post Christi ascensionem ad coelos, usque ad Licinii deiectionem colligens, in duobus redegi libris: nunc autem, favente Deo, quae postea provenerunt, aperire tentabo.