monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 3, 1
Tanta ergo divina atque mirabili mutatione in orbe terrarum facta, ita ut et prior religio, et leges patriae spernerentur, crudele nimis erat Calydonium quidem aprum, et Marathonium taurum, et alia his similia per provincias et civitates facta, aut fabulis divulgata, tanto nobilitari studio, ut multi Graecorum et probatissimi conscriptores circa talia laborassent, scribendi habentes ingenium: me vero vim meae non inferre naturae, et historiae ecclesiasticae gesta narrare. Reor enim quoniam argumento rei huius non ab hominibus instituto, conscriptor quoque inopinabiliter apparebit non inops Deo.