monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 2, 8
Sed neque hoc extra rationem videbitur, cur ex aliis gentibus tantum Ecclesia crediderit. Primum quidem, quoniam Deo gratum est, ex miraculis nasci mutationes in divinis maximisque negotiis; deinde quia non fortuitis virtutibus praesulum eius ab initio desperata reperitur esse religio. Nam licet linguam ad elocutionem aut pulchritudinem sermonis disertam non habuerint, neque verbis aut probationibus philosophicis uterentur, ad suadendum tamen non ob hoc minus studium fuit eis; sed exuti substantiis, et bona propria contemnentes atque nudati, et velut in aliis corporibus plurima pessimaque tormenta suscipientes, et neque civitatum populis submissi, neque iudicum blandimentis illecti, neque terroribus forte deterriti, clarum fecerunt universis quoniam pro maximis praemiis huiusmodi certamina sustinerent.