monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 2, 5
Sed haec quidem eos non ignorasse scire poterit qui sacris litteris incumbit. Iosephus autem Matthathiae filius atque sacerdos, vir apud Iudaeos nobilissimus, nec non et apud Romanos dignissimus, erit testis de veritate Christi . Vocare namque eum virum non audet, tanquam factorem insignium operum magistrumque sermonum veracium: Christum vero aperte nominat, et poenae crucis adiudicatum, et tertia die apparuisse vivum, et alia infinita miracula de eo a prophetis sanctis non ignorat esse praedicta; sed etiam multos tunc exstitisse, quos elegit, Graecos atque Iudaeos, et in eius permanere dilectione, atque gentem ab eo nominatam nequaquam defecisse testatur.