monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 1, 15
Age nunc omnia sciens, omnemque virtutem habens, et praecipue pietatem, quam principem esse sapientiae sermo divinus docet. Suscipe a me hanc scripturam, et libenter examina; tuaeque integritatis adiectiones et detractiones adhibens, tuis laboribus eam purga. Indubitanter enim quodcunque tibi placuerit, utile legentibus clarumque videbitur; nec quilibet reprehendet quod tu quoque probaveris.