monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 1, 12
Unde mihi iuste videtur tuis virtutibus superatum etiam Alexandrum, de quo narratur ab eis qui opera illius admirantur, quia ei, dum per inaquosa loca properaret cum Macedonibus, diligens quidam miles aquam inveniens, hausit et obtulit ei; ille vero non bibit, sed corpus infudit. Ut ergo absolute dicatur, omnium priorum principum principiorem, si dici fas est, te vocare debemus secundum Homerum.