monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 1, 9
Ille siquidem factus libidinis servus, pietatem non custodivit ad terminum, quae illi causa fuerat bonorum et sapientiae. Tu vero, o potentissime, negligentiae obiiciens rationem, videris non solum hominibus iuste, sed etiam corporis et animae passionibus imperare. Si autem oportet et hoc dici, audio te etiam totius cibi vel poculi desideria superare; et neque poma dulcia, neque aliud quidquam speciosum appetere, nisi quantum ad tactum convenit, et solummodo sapori congruerit; primo tamen benedicere omnium Creatorem.