monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 1, 7
Sed mihi videris non incongrue talia facere. Nam cum omnes virtutibus eviceris, studiose ad crementum semper quae tua sunt evehis, quoniam rerum olim gestarum apud Romanos et Graecos veritatem integerrime cognovisti. Aiunt etenim te per diem quidem exerceri armis et corpore, subiectorumque negotia disceptare, iudicare simul et agere, modo seorsum, modo communiter, quae sunt agenda considerare; noctibus divinis libris incumbere.