monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 1, 6
Severus autem pro metrico poemate per versum uno aureo donans Oppianum, tantum praebuit de largitate miraculum, ut aurea carmina Oppiani hactenus apud plurimos nominentur. Haec dona fuerunt olim amantium litteras et doctrinam. Tu vero, potentissime principum, nullo priorum excellentia minor inveniris, largitatibus tuis circa dictiones exhibitis.