monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 1, 3
Maxima vero et imperialis putabatur huius popularis virtutis pars illa ad quam tunc amantis intentio declinabat. De pietate autem, quae est verus imperii ornatus, nulli studiose quodammodo sermo fuit. Sed tu, o potentissime Theodosi, ut complexive dicam, cunctam superasti, Deo iuvante, virtutem. Purpura siquidem et corona qua videris propter inspicientes (quia est maiestatis signum) circumdari, pietatem tibi et clementiam intrinsecus semper enutriunt. Unde conscriptores, et praefecti, ac reliqui subiectorum circa te tuosque laborant actus.