monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 1, 1
Aiunt antiquis principibus diligentiam studiumque fuisse ut eis amatores quidem ornamentum, purpuram atque coronam, et his similia praepararent; librorum vero habentes intentionem, circa quasdam fabulas occupati, conscriptiones agerent, quae audientium corda mulcerent: porro bella sectantes, ut sagittam opportune dirigerent, bestiam prosternerent, lanceam bene iacularentur, aut equum decenter ascenderent.