monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 148, 22
Contueamur psalmum istum, quo decore, qua virtute praefulgeat. Referuntur enim supernae voces, quae adhuc nequeunt pro ista infirmitate corporalitatis audiri. Dicunt coelestes creaturae laudem Domino, dicunt terrenae substantiae; et melodiae cantibus agitur, ut Dominus creaturarum suarum consona exsultatione laudetur. In ipsis quippe primordiis opinabilem illam astronomiae posuit disciplinam, quam saeculi doctores minutissime perquirentes, ita definiendam esse putaverunt: Astronomia est disciplina quae cursus coelestium siderum, et figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. Cuius operatione solemni annum dicunt quadrifaria temporum divisione compleri. Hinc imbres fieri, hinc perhibent terrena procreari, hinc frigora venire, hinc aeris aiunt esse temperiem; et quidquid terris necessarium probatur, iussione Domini earum ministerio posse suppleri. Quam scientiam veteres nostri non adeo refugiendam esse dixerunt, quandiu tamen esse cognoscitur disciplina, et motus astrorum naturali solemnitate perquirit. At ubi se in astrologiae partem labilis error infuderit, et vitas mortalium de cursu stellarum putaverit colligendas, tunc abominandi, tunc potius caeci sunt, cum se aestimant praevidere quae Creator nobis utiliter decrevit abscondere. Planetas etiam dicunt contra polum currere per certissimos meatus. Fabricam quoque coeli, quae semper rotabili mobilitate se sustinet, habere quamdam harmoniae delectationem, quae suavis et iugis est. Sed nos obsequia naturalium rerum ad auctoris referamus imperium, qui creaturas suas ipsa potentia sibi parere iubet qua fecit existere.