monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 148, 18
Laudent nomen Domini: quia exaltatum est nomen eius solius; confessio eius super coelum et terram. Et hic quoque locus ex magnificentia ipsius et singularitate praedicatur. Nam cum dicatur, quia exaltatum est nomen eius solius; confessio eius super coelum et terram, sine dubio magnificentia ipsius in toto orbe declaratur. Sed usque ad hanc sententiam superiora suspensa sunt, ut laudet Dominum populus fidelis, in illa scilicet patria constitutus, qui iam peccatorum noscitur nexibus absolutus. Sequitur causa iustissima quare Dominus debeat praedicari, utique quia exaltatum est nomen eius solius. Exaltatum est quippe, dum illi, sicut dicit Apostolus, Omne genu flectitur coelestium, terrestrium et infernorum . Adiecit, confessio eius super coelum et terram. Hic confessio laudem illam significat quae illi post saeculi istius innovationem ab omnibus rationabilibus creaturis exsolvitur. Super coelum et terram dixit, quia nec coelestia nec terrena illis praedicationibus possunt aequalia reperiri.