monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 148, 13
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Ignis, grando, nix, glacies per allegoriam (sicut dictum est) homines significant, qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad devotionis tranquillissima studia pervenerunt. Denique vide quid sequitur, spiritus procellarum, qui faciunt verbum eius. Qui faciunt verbum eius, nisi qui ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam venire meruerunt?