monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 148, 12
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi. Decursis coelestibus substantiis, propheta venit ad secundam partem, ubi terrena commonet, sive animata, sive inanimata, ut laudes Domini per naturas sapientissimas debeant explicare. Draco est sulcata squamis, in modum serpentis producta nimis corporea magnitudo, qui naturali fervore succensus, in remedium temperamenti sui, aquosis speluncis inhabitat. Qui non humi repit, sed cum moveri placuerit, volitare narratur. Huic ruptus elephas cibus est, qui virtute mirabili nexibus suis ita ingentium belluarum membra constringit, ut eis spiritum vitalem velut muscis eripiat. Abyssorum vero, id est marinorum fluctuum considerata profunditas, universos debet rationales ad laudes Domini concitare. Et respice ordinem dictionis: quia unam substantiam de sensibilibus, alteram de insensibilibus posuit, ut Dominus debeat omnium creaturarum virtute laudari. Sed quoniam auctoritate Patrum diximus hunc psalmum hymnum esse beatorum, qui post huius saeculi permutationem cantatur: dracones et abyssos personas hic truculentas et validas debemus accipere, quae hic conversae, in illa patria dominicis laudibus honorantur.