monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 148, 9
Laudate eum, coeli coelorum et aquae quae super coelos sunt. Quamvis in Genesi unum coelum fabricatum esse legerimus, tamen eos plurali numero et Paulus apostolus appellavit, qui refert in tertium se coelum raptum, ibique talia cognovisse quae homini non licebat effari; et hic plurali numero nuncupantur, quod tali forsitan ratione concordat. Dicimus unum esse palatium, quod multis membris, multis spatiis ambiatur: ita forsitan et coeli partes dicimus coelos, dum complexio atque sinus eius unus esse monstretur. Aquas vero super coelos esse Genesis refert; ait enim: Divisitque aquas quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum . Quod utrumque nimiae laudis designat arcanum, ut et coelorum tenuitas firma consistat, et aquae supra ipsum positae, cum sint graviores, nisi quando fuerint iussae, non defluant. Coeli vero substantia, quamvis pura, lucida atque egregia esse putanda sit, dignaque talibus ac tantis habitatoribus suis, tamen animal esse non comperi; et temerarium est ex opinione hominum dicere, quod coelestium litterarum non tradit auctoritas. Aquae vero quae super coelos sunt, ut arbitror, istas quae depluunt esse non dubium est, testante Genesi: Cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus , et caetera. Quod non adeo quaerere necessarium est, quando aut per se, aut per substantias rationales laudare Dominum omnia commonentur.