monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 148, 7
Laudate eum, omnes angeli eius; laudate eum, omnes virtutes eius. Quod angelus Graeca lingua dicitur, Latine nuntius interpretatur. Sed cum ad aliquid perficiendum mittitur virtus coelorum, ab officio suo hoc nomen assumit. Angelus enim ab officii dicitur nomine, non naturae. Sequitur, laudate eum, omnes virtutes eius. Hoc generale nomen est: ibi enim concluduntur omnia quae coelestis militiae dignitate grandescunt. Sed ideo forsitan hoc loco angeli virtutibus sunt praelati, quia honorabilior aestimandus est per quem Domini iussa complentur. Pulcherrime autem in laudibus Domini ab angelis fecit initium, qui inter creaturas aestimantur eximii.