monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 147, 18
Hactenus de istis quatuor psalmis, qui de laudibus Domini praecesserunt, in conclusionibus eorum dictum est qua intentione formati sint, ut toti ad praeparationem sequentium positi esse videantur. Ordo enim ipse psalmorum dispositionem rerum noscitur indicare mirabilem. Decorum enim fuit, ut prius de praeceptis divini praeconii; post, de mundi perversitate fugienda; tertio, de congregatione Ecclesiae diceretur; quarto, qui nunc finitus est collectae Ierusalem praecepit laudes Domini celebrare, quae de mundi istius diversis periculis liberata, in aeterna requie noscitur constituta. Quapropter choro illi sanctissimo, et de mundi partibus aggregato, trina subnectit exsultatione gaudendum, ut in opere sanctissimo Trinitatis gratia ubique fulgeret.