monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 147, 16
Permovere solet quod in fine quorumdam psalmorum Alleluia positum reperimus. Significat forsitan eos totos ad praeconia Domini pertinere, nec alicuius alterius causae relatione permixtos; sed sicut a capite incipiunt, ita usque ad finem in laude dominica terminantur. Sed hoc asseverare non possumus, quia in rebus talibus aliquid definire periculum est. Melius est enim altiora sibi hominem confiteri, quam aliqua praesumptione culpari; atque ideo quod de hac re vel de aliis novitatibus (praestante Domino) putavimus offerendum, in arbitrio sit legentis sequi quod eligit.