monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 147, 14
Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Hic versus sic videtur intelligi, quia licet omnes gentes religio Christiana complexa sit, nulli tamen facie ad faciem est locutus, aut mare divisit, aut manna pluit, aut tabernacula nube complevit, aut holocausta ipsorum coelesti igne consumpsit, et caetera quae illi populo visibiliter superno munere praestabantur. Nobis enim spiritualiter fiunt, quae illorum oculis corporaliter apparebant.