monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 147, 13
Pronuntians verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. Per Iacob et Israel significatur Ecclesia. Haec enim duo nomina unius exstitere personae, sicut ex duobus populis factus est unus, qui et Israel bene dicitur, et Iacob proprie nuncupatur. Nam et modo Israelita est quicunque fidelis est, et ante Iacob fuit qui Domino pura devotione complacuit. Ipsi enim verbum suum, ipsi noscitur pronuntiasse iustitias.