monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 147, 12
Vers. 7. Mittit verbum suum et liquefaciet ea; et flavit spiritus eius, et fluent aquae. Veniente Verbo nulla obscuritas, nullum frigus, nec ipsa quoque debet desperare duritia: quoniam resoluta malis suis quae vocata fuerint, perducuntur in saluberrimum liquorem. Sic quae exstiterant peccatorum gelu constricta, pietate Domini defluunt in medelam, sicut et alibi dictum est: Nec est qui se abscondat a calore eius . Nam spiritu eius quasi austrino flatu duritia periculosi frigoris evanescit, dum acervi scelerum dissoluti, in humilitatis gratiam tabida colla deponunt, et in liquores saluberrimos adducti, spiritualis beneficii fluenta profundunt. Sic factum est de persecutore Saulo, sic fit hodieque de plurimis, ut qui modo sunt obstinata voluntate sicci, fiant postea fluxu praedicationis irrigui.