monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 147, 11
Vers. 6. Mittit crystallum suum sicut frusta panis: ante faciem frigoris eius quis subsistit ? Postquam adventum Christi Domini prophetavit, nunc quid eius beneficia praestent per allusiones tropicas consequenter exponit. Quae figura dicitur parabole, quoniam res sibi genere dissimiles comparantur. Haec igitur omnia, nix, nebula, crystallum, frigus, mala sunt huius saeculi, quae peccatorum gelu mortalia corda constringunt, et in stupore saxeo faciunt permanere, nisi Domini calore solvantur. Sed videamus quemadmodum singulis rebus competens medicina praestetur. Dicit enim: Qui dat nivem sicut lanam. Dat facit significat, sicut vulgo dicimus: Dedit nobis indicium, quando aliquid monstratum atque edoctum esse declaramus. Quapropter facit nivem sicut lanam, ut quod ante frigoris acerbitate gelatum est, in laneam mollitiem perducatur. Quod fit utique, quando frigidissima peccatis corda mortalium ad ardorem satisfactionis adduxerit. Nix enim est homo cum recedit a Domino; lana cum ad eius meruerit venire medicinam. Nebula idem significat omne peccatum, quod semper caliginosa obscuritate peragitur; sed velut cinis, Domino praestante, dispergitur, dum eius cumulus confessionis gratia dissipatur. Crystallum vero est in modum vitri per numerosas hiemes glacies condurata, et in duritiam saxi liquens admodum perducta substantia. Cui obstinati peccatores merito comparantur, qui algore perfidiae constricti, per dies singulos congelescunt. Hos quoque Dominus velut frusta panis emittit, quando conversos sua facit praedicare magnalia, unde populus esuriens coelesti pane vescatur. Frusta enim partes dicimus corporis alicuius. Significant quippe doctrinae diversa dona, quae ex peccatoribus in sanctis suis Dominus saepius monstrare dignatus est. Sequitur, ante faciem frigoris eius quis subsistit? Ante praesentiam frigoris eius dicitur, non quod ab ipso veniat, sed quod forte fieri permittat. Quale est illud: Induravit Deus cor Pharaonis . Et alibi: Ego Dominus faciens bonum, et creans malum . Quapropter ante illud frigus, quod ipse non removet, nemo valet subsistere, quoniam potest homines pigra fatuitate damnare. Exaggeratur enim periculum, ut liberationi gloriosissimae maior gratia debeatur.