monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 147, 9
Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo eius. Descripta civitate futuri saeculi, propheta venit ad secundum caput, in quo munera hic nobis conferenda praedicit, ut veritas tunc futurae rei per beneficia praesentia iam possit agnosci. Eloquium Domini Verbum Patris est, quod ad terras descendit, quando humilitatem piae incarnationis assumpsit. Emittit, prophetiae spiritu praesens tempus ostendit, quamvis hoc de futuro dicere videretur. Sed cum dicit, emittit, non minorem prodit, sed concordiam sanctae unitatis ostendit. Huius enim omnipotentis Verbi sic cucurrit sermo velociter, ut sanctae Trinitatis agnitio celerrima mirabili mundum velocitate compleverit, idolorum culturas veritatis ipsius manifestatione convertens.