monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 147, 8
Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satians te. Civitas illa magna inaestimabilis, sub quanta laudis brevitate descripta est! Nam quid illa praestantius dici potest, cuius fines pacis munere terminantur? Unde absolute colligi potest, quia aeterna tranquillitate perfruitur, quod intus habitare monstratur. Contra quidquid praeter ipsam contigerit esse, gehenna est; et sicut beata Ierusalem pacem possidet, sic infelix Babylonia dolorum pugnam procul dubio sustinebit. Unius enim partis definitione, alterius causae evidenter prodidit qualitatem. Hoc schema dicitur emphasis, quae significat etiam id quod non dicit. Sed quemadmodum pax ista proveniat, consequenter exponitur, dum fideles Christi Domini contemplatione saginantur. Adipem quippe frumenti dicit ipsam contuibilem Deitatem, unde sic iustorum sensus reficitur, ut omnem satietatem superare noscatur. Ipse est verus panis, qui de coelo descendit . Nam si nos hic corporis sui participatione reficit, quemadmodum ibi satiabit, quos toto lumine suae deitatis impleverit? Revera secura pax et inviolata tranquillitas, quando indigentia nobiscum ulla non litigat, nec aliquem lassitudo defatigat, non frigus contristat, non esuries gravat, et caetera quae hic nostrae imbecillitati bellum semper infligunt. Ibi autem corporis animaeque talis est societas, ut nulla inter se adversitate discordent, sed sibi utraque gloriosa voluntate consentiant.