monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 147, 7
Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filios tuos in te. Patenter causa futurae beatitudinis indicatur. Nam cum res ista multorum prophetarum ore promissa sit, lucidissime tamen praesenti narratione declaratur. Cum enim seras confirmatas dicit esse portarum, clausas ianuas beatae civitatis ostendit. Sera enim a sero dicta est, quo tempore in ostium mittitur, ut intrandi licentia denegetur. Quod illo tempore accidet quando sponsus intraverit, sicut in Evangelio de virginibus dicit: Et quae paratae erant, intraverunt eum eo ad nuptias, et clausa est ianua . Clausa scilicet non ad custodiae poenam, sed in beatitudinem sempiternam: quia nec inde quisquam ulterius sanctus exibit, nec aliquis postea novus intrabit. O beatitudo secura iustorum, quae tali lege probatur suscipi, ut nunquam possit amitti! Merito, quoniam civitas illa contuibilem Deum intus habet; et ideo nemo inde desiderat egredi, quia praeter ipsum simile nil praevalet intueri. Sequitur, benedixit filios tuos in te. Magna est quidem benedictio filiorum, sed multo gratior, quando inter viscera materna praestatur. Quale est enim matri semper videre florentes filios suos? Quale filiis genitricis gratiam iugiter contueri? Ideo enim dictum est, in te, quia nunquam ab illa Ierusalem exire poterunt, qui aeterno munere consecrantur.