monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 147, 6
Lauda, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Psalmus hic a primo versu usque ad finem potentiam Domini praedicandam commemorat, quod psalmi ipsius relatione cognoscis. Ierusalem (sicut iam saepe dictum est) interpretatur visio pacis, quae proprie ad illam civitatem pertinet quae vitiorum et scandalorum consortia non habebit. Sed ista visio pacis erit Domini contemplatio Salvatoris, quam nemo alter merebitur, nisi qui ab universa mentis perturbatione liberatur. Unde merito haec duo nomina futurae illi conveniunt civitati, adepti praemii munus, et vocabulum sublime pastoris.