monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 147, 2
Ad consuetum quidem Alleluia revertimur, sed hoc nullatenus repetere fastidimus: gustus qui semper appetitur, auditus qui non habet taedium, intellectus qui sine labore percipitur. Cuius verbi tantus honor est, ut cum sit in Hebraea lingua reconditum, nullo tamen constet alio sermone translatum. Hoc Graecus, hoc Latinus, hoc Chaldaeus, hoc Syrus, hoc Persa, hoc Arabs, hoc tenet natio cuncta terrarum; et quidquid est deditum Divinitati, dignitatem huius nominis pia devotione veneratur. Nulli absonum, nulli videtur absurdum; sed omnes celebrant gaudia sua huius nominis suavitate prolata. Hoc ergo pura mente cantemus, totisque in eo viribus occupemur; ut sicut corporeis auribus dulcissimus sonus redditur, ita et cordis sinceritate proferatur.