monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 49 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 18
Et hunc quoque psalmum ad finem saeculi pertinere non dubium est, quando dispersiones Israel in unum populum congregantur, ut fiat unus grex et pastor unus . O beatum tempus, quando lapides illi vivi pretiosiores omnibus margaritis in coelestem fabricam et aeternam beatitudinem colliguntur! Tunc unicuique sanctorum erit dulcissimus labor suus, quibus pariet luctus consolationem, persecutio aeternam requiem, paupertas pia dabit regna coelestia, et quidquid hic graviter pertulerunt, ibi se talia sustinuisse gaudebunt. Dona, Domine, hic patientiam malorum, ut illic facias nobis gaudium esse perpetuum.