monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 16
Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius. Superius dixit qui ei poterant displicere, nunc dicit quales sint illi qui placent. Amat itaque eos Dominus qui eum formidant, sed non timore degeneri. Multi enim timent; sed quia desperant de misericordia eius, minime diliguntur: sicut Iudas, qui post timorem culpae recognitae, non supplicandum, sed desperandum potius aestimavit. Ille enim timor Deo probatur acceptus, qui cum amore maximo et pia praesumptione coniungitur. Timeat ergo unusquisque ne peccet, amet ut supplicet. Nam si rogaturus non est, hoc facit et ille qui non timet.