monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 11 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 15
Non in viribus equi voluntatem habebit, nec in tabernaculis viri beneplacitum est ei. Postquam narravit illa quae fecit Dominus, nunc dicit quae ei possunt omnimodis displicere. Equus ad superbiam plerumque ponitur indicandam; nam et ipsum animal cervice praesumens, frenis semper incumbit, et ad cursus rapidos spumosa concertatione festinat. Huic superbus homo atque praetumidus comparatur, cui Divinitas non potest esse placabilis, quia mansuetos eligit et devotos, sicut et alius psalmus dicit: Fallax equus ad salutem . Et alibi: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur . Tabernacula virorum infidelium sunt conventicula dementium paganorum, quae se in culturas pessimas semper extendunt. Respice vim verborum, quia virorum dixit tabernacula, non divina, id est praesumptiones illicitas, quas sibi audaces homines propria voluntate constituunt. Vir enim et in malo ponitur, sicut est illud: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus .