monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 14
Qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Iumenta ecclesiasticos significant greges, qui competenti refectione pascuntur, alii lacte, alii cibo solido, prout dispensatori visum fuerit, qui solus novit quae sunt profutura praestare. Corvi sunt irreligiosi viri, qui peccatorum nigredine inseparabiliter vestiuntur, nec aliquo splendore conversionis elucescunt. Pulli vero corvorum (ut physiologi volunt) coelesti rore vescuntur, et adhuc paternas escas, id est cadaverum fetores beneficio aetatis ignorant. Quapropter paganorum filiis atque perversorum dat escam, quia paternam vitam innocentiae munere non sequuntur. Et vide quid addidit, invocantibus eum: quoniam soli ipsi eum invocant qui regulas Scripturarum nulla haeretica pravitate subvertunt. Hoc nisi ad homines referas, invocare Dominum, quemadmodum potest pullis convenire corvorum?