monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 13
Vers. 8. Qui operit coelum nubibus, et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. In hoc et sequenti versu denuo Domini opera memorantur. Dicit enim: Qui operit coelum nubibus, et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. Qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Quid enim potentius quam Creatorem creaturis suis competenti modulo subvenire? Frequenter autem Scriptura divina hanc speciem definitionis amplectitur, ut per id quod Dominus operatur, virtus eius potestasque monstretur. Quod nunc per istum et alium versum consequenter efficitur. Nam cum superius posuisset: Incipite Domino in confessione, nunc cui Domino sit confitendum evidenter ostendit. Sed quamvis ista et ad litteram bene videantur intelligi, melius tamen si allegorice dicta sentimus. Coelum hic sanctam prophetiam congruenter advertimus; hanc divina provisione similis nubibus tegit obscuritas, ut sensus nostros incitet ad quaerendum, dum gratius accipitur, ad quod fatigato desiderio pervenitur. Sequitur quid nubes istae parturiant, scilicet ut copiam videantur praestare pluviarum, hoc est divinae praedicationis fontes irriguos. Sed cui terrae haec pluvia paratur, utique sitienti. Ille enim verbum Domini efficaciter suscipit, qui se ad audiendum superno munere desideranter obtulerit. Nec vacat quod dixit, parat, quia nisi ille eam praeparaverit, nullus ad ipsam potest suis meritis pervenire. Sequitur, Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. Hoc quoque spiritualiter accipiendum est. Montes significant viros sanctos, in quibus Dominus fenum herbamque producit, unde simpliciores in Ecclesia catholica tanquam simplicia iumenta pascantur. Fenum pertinet ad praedicationes robustas, herba ad monita molliora. Fenum siquidem fuit, quando dixit Apostolus: Volo omnes homines esse sicut meipsum . Herba: Qui se non continet, nubat (Ibidem, 9). Et iterum, Volo adolescentulas viduas nubere . Et rursus, Lac vobis potum dedi, non escam . Ista enim minora praecepta herbis merito comparantur. Nam quod dicit, servituti hominum, significat usui humano deputata. Unde absolute cognoscitur, superiora quae dicta sunt, ad homines esse referenda.