monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 12
Incipite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara. Venit ad modum secundum, ubi hortatur haerentes, impellit dubios, increpat negligentes. Incipite enim illis dicitur qui adhuc tacere noscuntur. Domino in confessione, subaudiendum est, cantate. Sed ista confessio laudem monet, et probitatis actionem hortatur. Cithara enim significat virtutes morales consona operatione praecinentes, quae tunc veram citharam reddunt, quando se foederata societate coniungunt. Nam sicut integra lyra dici non potest cui aliqua chorda subtrahitur, sic ne vir sanctus perfectus aestimatur, cui virtus ulla minuitur.