monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 10
Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus! In hoc et sequenti versu a magnitudine, Domini laus decora cantatur. Dicendo enim, Magnus Dominus et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus. Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram, magnitudo eius absolute declaratur. Nam cum superius propheta per diversas partes laudis excurreret, admiratione completus exclamat: Magnus Dominus noster! utique cuius nec facta numerari, nec laus praevalet apprehendi: congregans dispersiones Israel, sanans contritos corde, numerans multitudinem beatorum, et omnes nomine suo vocans. Quis enim possit comprehendere quanta sit de cunctis collecta laudatio, cum sit in unaquaque re mirabilis magnitudo? Dicendo enim, noster, culturas dementissimae paganitatis excludit. Virtus autem magna, quia singularis, quia omnipotens, quia rerum omnium gubernator et conditor est. Sequitur, et sapientiae eius non est numerus. Hic numerum pro fine debemus accipere, quia omnia calculus quae sunt numerat et definit. Sapientia vero Dei quemadmodum potest habere numerum, quae auctor calculi esse cognoscitur? Nam si numerari posset, iam videretur esse sub numero. Quod si nec ipse numerus totus a nobis potest sciri, quomodo, qua ratione praevalet divina sapientia comprehendi? Creaturis enim suis incomparabiliter potior est Creator, et ideo veraciter dictum est: Sapientiae eius non est numerus. Nam de his quae creavit, Sapiens dicit: Omnia in mensura, numero et pondere Deum fecisse .