monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 9
Qui numerat multitudinem stellarum, et omnes nomine suo vocat. Sed quamvis et istud ad litteram Domini potentiam videatur ostendere, ut nobis innumerabiles stellas Divinitati dicat esse numerabiles, earumque nomina propriis vocabulis nuncupari, quoniam illi omnia comprehensibilia sunt, cui arena maris, et guttae pluviarum, et capilli hominum dinumerati esse noscuntur: nam cum dicit, nomine suo, astrologos arguit, qui eas vocant nominibus alienis, ut Veneris, Mercurii, Iovis, Martis, Saturni, et his similia; illud tamen aptius est, ut ea magis intelligere debeamus. Superius enim dixerat: Contritos corde esse salvandos, quos iam post indulgentiae medicinam stellas debemus accipere. Lucent enim velut astra in nocte huius saeculi, qui meruerunt in sanctorum numero congregari. Sed quamvis multos hic continere videatur Ecclesia, illi tamen a Domino numerantur, qui regni eius participatione gaudebunt. Nam stellas, sanctos viros nos posse intelligere Genesis locus ille testatur, qui ait: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli . Et Salomon dicit: Iusti autem fulgebunt sicut stellae coeli . Scimus autem a Domino nomina vocari posse sanctorum, quando eos in coelo legimus esse conscriptos, sicut in Evangelio dicit: Nolite gloriari quia daemonia subiecta sunt vobis; gaudete autem et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelis .