monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 146, 8
Qui sanat contritos corde, qui alligat contritiones eorum. Mirabile genus curationis edicitur, ut si restaurari volumus, nosmetipsos vivacissime conteramus. Sed ista contritio ad redintegrationem pertinet, ad soliditatem deducit; et quod supra omne bonum est, illum medicum introducit, qui aeternam tribuit sospitatem. Sequitur, qui alligat contritiones eorum. Metaphora ab artificibus medendi, qui ossa fracta atque contrita quando solidare cupiunt, linteorum illigatione constringunt, ut in soliditatem pristinam ad locum suum redeuntia membra coalescant. Sic coelestis medicus poenitentium corda gravi afflictione contrita, quasi quadam fascia pietatis suae superducta constringit atque consolidat, et ad firmissimam spem sanitatis adducit, sicut et in quinquagesimo psalmo dictum est: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit . Nam et ille publicanus qui pectus suum assidua percussione tundebat , ipsam in se contritionem probatus est effecisse, quam reo pectori non desinebat ingerere.